monumenta.ch > Propertius > sectio 54 > sectio 12 > sectio 71 > habCod.Guelf.64Weiss..649 > sectio 13 > sectio 37 > bnf17226.163 > sectio 13 > sectio 60 > sectio 1 > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 9, 42
Saxifraga vocata quod semen eius petras in vesica frangat atque conminuat. Gentiana nomen sumpsit, ut medici memorant, ab inventore, radicibus aristolochiae similibus. Nascitur sub Alpibus atque Galatia Asiae. Satureia calida et prope ignita. Unde illi [et] nomen inditum credunt, quod pronos facit in Venerem.